Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.
GEORGIUS BUCHANANUS IACOBO SEXTO SCOTORUM REGI S. P. D. ![]()
![]()
UM post viginti quatuor annorum peregrinationem tandem in patriam redissem, nihil prius habui quam ut schedas meas malignitate superiorum temporum disiectas et multis modis male habitas recolligerem. Partim enim nimio amicorum erga me studio, dum immaturam adhuc editionem praecipitant, partim librariorum in alienis operibus immodica licentia, cum censorum personam induissent, multa pro cuiusque libidine plaerunque imputata, nonnulla foeda corrupta comperio. His ergo dum incommodis mederi conarer, subitae amicorum preces omnes meas rationes conturbarunt. Omnes enim, velut conspiratione facta, hortabantur ut ab levioris operis libellis,
qui magis aures oblectarent quam animum erudirent, me ad historiam nostrae gentis conscribendam conferrem. Id enim et aetate et civium de me expectatione dignum esse, neque aliud esse argumentum aut uberius ad laudem aut firmius ad memoriae conservandam diuturnitatem. Caeteras autem rationes ut omittam, cum Britannia nostra una sit totius orbis insula celeberrima, eiusque historia res in omnes partes maxime complectatur memorabiles, vix in omnis aevi cursu reperies qui rem tantam suscipere sit ausus, aut susceptam sustinere potuerit. Non mediocriter etiam me illud impellebat quod meam sic operam tibi nec indebitam nec ingratam fore existimares. Absurdem enim ac pudendum videbatur te, qui in ista aetatula omnium prope nationum res gestas perlegeris, plurimas memoriter teneas, domi quodam modo peregrinari. Praeterea cum partes ingenii tui excolendas mihi commissas per valetudinem incurabilem obire non possem, proximum existimavi id genus scriptionis esse quae ad animum comparata est, quo hanc cessationis culpam quoad possem delerem, statui fidos ex historia monitores ad te mittere, quorum consilio in deliberationibus uti et in re gerenda imitari virtutem queas. Sunt enim inter maiores tuos in omni laudis genere viri praestantes, et quorum nullam unquam posteritatem pigebit. Et ut caeteros omittam, neminem in ullis rerum reperias monumentis quem cum Davide nostro conferas. Quod si illi non modo miserrimis, sed etiam flagitiosissimis temporibus divina benignitas est elargita (ut ait vates regius)
ut matribus tu quoque mensura fias voti, quoties bene precantur liberis, iure poterimus sperare hanc potestatem in omnium rerum exitium et ruinam properantem posse interim etiam sufflaminari, donec ad ea tempora veniatur cum ex aeterno res humane consecutae decretum certum suum finem sint habiturae. Edimburgi 4. Cal. Sept.
![]()
IN G. BUCHANANI DIALOGUM DE IURE REGNI APUD SCOTOS
ET RERUM SCOTICARUM HISTORIAM AB EODEM CONSCRIPTAM
ANDREAE MELVINI EPIGRAMMA![]()
Qui regi pia iura, et legum fraena tyranno,
Lege et naturae et numinis imposuit,
Ut regerent iuste reges, ut vincla tyranni
Horrerent saevi, vel fera fata truces,
Nunc reges miti ingenio, crudosque tyrannos 5
Aeterna pingit dictius in tabula,
Ut laude exornet reges, ut labe tyrannos
Adspergat late postera fama volans.
Quos aequo obstrinxit nunc solvit legibus aevi,
Et facit aeternos quos dedit ante neci. 10
EIUSDEM AD REGEM ![]()
Dum tu, magne puer, patribus das iura vocatis,
Et populi pensas crimina lance pari,
Iura tibi, tuus ille Solon, tuus ille Lygurgus,
Quae recti e puri fontibus hausta dedit,
Nobilium regum exemplis obsignat avitis, 5
Hic, ubi quid fugias quidve sequaris habes.
Felix, si fugias fugienda, sequenda sequaris!
Felix cum populo tuque patresque tuo.
ALIUD EIUSDEM AD G. BUCHANANUM ![]()
Si regi placuisse est displicuisse tyranni,
Cui quicquid regi displicet usque placet,
Nunc odiis saevit tantum vis effera quantum
Officio gestit rex, Buchanane, tuo.
AD EUNDEM ![]()
Qui in Latium Solymam, in patriam Latium omne tulisti,
Orbi infers patriae resque ducesque tuae.
Quo Solyma ac Latio maior stat maximus orbis,
Hoc maior tu te es, se quoque nunc patria.
AD EUNDEM ![]()
Multum oro Phoebi numen doctasque sorores,
Dent me, dem quae te carmina digna tibi.
At Phoebus nequicquam audit, mutaeque sorores,
Et concreta rigent mollia corda gelu.
Nil Phoebus sine te, sine te nil turba sororum. 5
Unus tu des te carmina digna tibi.
DE VERA CAUSA ET USU HISTORIAE
ROBERTI ROLOCI CARMEN![]()
Multa Deus fragili vitae documenta beatae
Mortali indulget, sive intus semina spargat
Notitiae foecunda suae, ni pectoris
Obstet asperitas, sive ingenti spectacula mundi
Fulta manu, regis sui testantia numen 5
Obtendat, regimenve duplex aut ordine certo
Naturae constans, aut coeco tramite flectens
Res hominum, monstret. Sic se mortalibus infert
Ille opifex rerum, sic olim ab origine mundi
Noscendum dederat. Verum haec in limine primo 10
Deficiunt, subit error iners, oblivio mentem
Occupat immemorem. Nam mens sentina malorum est.
Sed Deus instaurat vires, dat tempore natum
Certo illum Christum populi peccata luentem.
Utque tot acta Dei nunquam peritura manerent, 15
Scriptorum obsignat claustris, geminumque volumen
Porrigit in dextras hominum: scripta altera sacrum
(Quae violare nefas) Iovae spirantia cultum.
Hic credenda tibi videas de numine sola,
Sola tenenda tibi, ne te vagus auferat error. 20
Altera sunt (absit libris iniuria sanctis)
Scipta quidem (sed dona Dei) producta cerebro
Humano. Nullum hic videas prope numinis expers:
Quod si non pleno ore, tamen vestigia stringit
Mirandorum operum, naturae aut abdita rimans, 25
Aut mores hominum, aut etiam divina penetrans
Vertice sublime exerto. Sed in agmine tanto
Humani foetus, alias non certius offert
Consilium Iovae aeternum se contemplandum
Humanis oculis, vario moderamine mundi, 30
Quem virtute sua nunc huc, nunc dividit illuc,
Quam tabulis rerum gestarum. Credidit illis
Fortunae monumenta vagae totidem impius error.
Hic pietas, tanquam in speculo, certissima Iovae
Consilia advertit, dum nunc iustissimus edit 35
Exemplum sceleris domiti, cohibetque tyrannos,
Nunc reficit miseros bonus, atque attolit in altum.
Interea (mirum) bonitas se fundit in omnes.
Hinc pietas surgit duplici discrimine tecta,
Ultorisque metu ac reverendo patris amore. 40
His aptata Deo genuinos sacrat honores:
Discit et exemplis varios se scindere in actus
Disparibus, fugiendo malum et meliora sequendo.
Felix posteritas, cui vivunt facta parentum
In tabulis, vivoque et vero picta colore! 45
Felix is regni custos quicunque magistram
Historiam vitae sequitur! Nam propria regum est
Historia. Et felix tu tanto, Scotia, dono,
Felix o regi custos hoc munere tanto!
Ecce tibi Buchananus adest: tuus ille magister, 50
Qui teneros finxit, maturos imbuit annos.
Quod corpus senii fessum gravitate negabit
Non negat ingenium melior pars. Illud ad omne
Officium vitae praesto comitatur euntem,
Sive animo pietas divinum suadet honorem, 55
Sive regis populos hac quae te lege refraenas,
Sive paras aciem quam dulci pace resolvis,
Ingenii pignus te tanto principe dignum.
Ne pigeat monitoris, habes quem maximus orbis
Suspicit et quo te (rex) praeceptore beatum 60
Clamat, et hanc patriam tam pulchro germine faustam.
EIUSDEM EPIGRAMMA AD REGEM ![]()
Cerne (o rex) da audere; pius quem concitat ardor,
Interrogat uter est, putas, amicior?
Illene qui imperium quod ferret suadet, an ille
Qui regna quorum ne ipse perferret iugum?
Illene qui imperium quod longum duret, an ille 5
Qui regna suadet, rex quibus suus ruat?
Multa licet teneram crepet assentator in aurem,
Crede mihi, Buchananus tuus favet tibi.
Quae modo de regno umbravit, nunc vivida cernens:
Loquentur haec avi tui longo ordine. 10
Ecce illos coram, facies non omnibus una,
Hic lege gaudet, luget hic tyrannidem.
Disce manere eadem quoque te, vel praemia iusti,
Vel poenam iniqui. Namque manet idem Deus.
En tibi imago viri, dum pingit imagine patres: 15
Arcessent haec te, si quid egeris male.
Ergnone iam moriens regi modulabere carmen,
Buchanane, cygneum? Canesne et mortuus?
ALIUD EIUSDEM AD BUCHANANUM ![]()
Credo novem veteres olim finxere Comoenas,
Quod, qui calleret singula, nullus erat.
Vixisses, Buchanane: foret tantum una Camoena,
Quod, qui calleres singula, solus eras.
Maluit at nobis per te Deus unicus unum 5
Esse boni fontem dicere. Musa, vale.
PATRIA ALLOQUITUR REGEM SUUM ![]()
Scotia luminibus cerno duo sceptra duobus,
Rursus in unum abeunt lumina sceptra duo.
Altera sceptra Deo cedunt, tibi caetera regi,
Corporis haec oculus, pectoris illa videt.
Iamne videns patria ipsa videt civesque videntes 5
Et regem. At proavis non fuit ante datum.
Uno vixque oculo (quid enim nisi iuncta valebunt
Lumina?) vix vidi civica iura prius.
At nunc pura Dei cernentem numina solem
Fronte gero, lucem hinc, altera luna capit. 10
Ergo beata tuo, rex, sceptro patria, tuque
Christi, teque et me, maior utroque, regit.
Credin'? Volve tibi Buchananum: narrat avorum
Devia qui ante tibi, nunc quoque monstrat iter.w
IN G. BUCHANANI HISTORIAM
IOANNIS LINDESII EPIGRAMMAParnasso nuper duce te (Buchanane) relicto
Venit ad extremos Musa Caledonios.
Nunc addis laudem historiae, redivivaque per te
Gesta patrum et patriae splendet origo tuae.
Quamque olim mendax ausa est miscere vestutas,
Aegypti et Scotae fabula tota ruit.
Dum generi antiquo nos reddis, origine Celtas,
Quae foecunda virum Gallia terra paret.
Iure igitur patriaeque parens et conditor alter
Ferguisiis magnis par tibi surgit honos.
Perge ad librum primum